Singularis ea sollicitudo, paternusque fere ille amor, queis me salutari Arti operam navantem liberalissime semper prosecutus es, non incitarunt adeo, sed magno etiam impetu compulerunt animum meum, ut hosce primores ingenii mei fructus, quos Tibi Vir Clarissime imprimis debeo, piissimo referrem affectu, Tuoque sacros dicarem Nomini.

Probe enim recordor, & recordabor, dum vivam, quoties fluctuantem animum meum prudentissimus consiliis firmaveris, quoties oberrans in vasto adeo Medicinae campo ingenium meum pro singulari Tua humanitate, & candore in eam reduxeris viam, qua rectissima itur ad veritatem. Tu me docuisti vera a falsis, a dubiis certa fecernere; Tu admiranda, qua polles in docendo ubertate, indefessa industria, facilitate incedibili solida Medicinae fundamenta meis infudisii auribus; Tu genuinas Medicamentorum vires, varium horum selectum, concinnum combinandi modum largiter me docuisti: pensum Artis difficillimum, & prae caeteris omnibus Medico necessarium. Tu demum, qui justum semper Auctoribus novisti flatuere pretium, de materie differendi ancipiti mihi hoc, quod executus sum, dedisti consilium, ut instituta dudum a Cl. Seehlio de sulphure experimenta repeterem, ne, si vera essent Seehlii tentamina, ut vera praevideras, ab unius Viri contrariante spiritu veritas suffocetur.

>Quae cum tanta sint, & majora, quam ut compensandis sufficiam, aut unquam sufferero, gratum solummodo, devotumque animum Tibi spondere, ac palam tesiari hac pagina & debeo, & volo, simulque votis omnibus precor, ut Te Divinum Numen & Vindobonensis Reipublicae litterariae ornamento, & studentium emolumento diutissime incolumem, sospitemque servet.

De Sulphure Spiritu Ejus Volatili, et Acido Caustico

§. I.

Si veterum Chemicorum consulantur monumenta, tune invenimus, eosdem nomine sulphuris insignivisse omnia corpora pinguia, quae copiosum igni subministrarent pabulum. Nos vero hodie ( ut omnis tollatur ambiguitas ) sulphur praecise vocamus illud corpus minerale, quod est inflammabile, siccum, friabile, phlogisto, & acido vitriolico constans.

§. II.

Sulphuris variae dantur species, prout vel solum e visceribus terrae effoditur, vel variis substantiis mineralibus adhaerens per artem separatur, prout denique a sibi unitis mineris varios recipit colores. Proinde est sulphur Nativum, & Artefactum, quod potissimum ex Pyrite ferreo ope sublimationis, vel fusionis elicitur; invenitur quoque glebis metallicis, & semimetallicis arcte junctum, ut Cupro, Ferro, Mercurio &c. a quo tamen postemo nonnisi intermediis corporibus, Ferro feilicet, sale alcalino fixo &c. quae cum sulphure majorem habent affinitatis gradum, & idem fixius reddunt, separari potest. Illud sulphur, quod ex glebis metallicis obtinent, & Crudum vocant, cum multas adhuc partes terrestres, & metallicas inviscat gerat. Ab iisndem jam depuratum, & in modulos cylindricos efformatum (quod in retorta ferrea applicato recipiente dimidia sui parte aqua pleno perfici assolet) nomine Sulphuris Citrini, Communis salutant. Fex vero a depuratione residua Sulphur Caballinum, Scoria Sulphuris officinis metallicis audit. Altera sulphuris differentia est ratio coloris; sie est viride, rubrum, ita, ut hoc Arsenico, vel Mercurio, illud vero Cupro mineralisarum deprehendatur. Quandoque in sodinis se offert flavescentis, aut grysei coloris, pellucidum, crystallisatum quasi, quod Vivum vocant. Caeterum vix datur Regio, quae in sinu suo non foveret sulphur, copiosius tamen reperitur in Islandia, Hungaria, Carniolia, Italia, praecipue circa montes ignivornos, ad featurigines thermarum sulphuratarum.

§. III.

Licet vero Sulphur omnino varium fit ratione originis suae, tamem si idem bene, ac probe liberatum fit ab adhaerentium vinculo, haud differre videtur, cum in omni eaedem per experimenta observentur proprietates, eademque obtineantur producta; proinde idem corpus.

§. IV.

Sulphur utpote corpus hactenus singulare vix habet ullum aliud, quod illi analogum esset dicendum, licet quidam bitumen as ajusdem indolem acceder censeant. Verum si haec duo conferantur corpora, igens omnino apparet differentia, taceo, quod alius sit sapor, odor & color alius, quodque suis principiis multum diversa deprehendantur. Prospecto, quis unquam Chemicorum bitumini salia alcalina fixxa, Mercurium uniri, ac inde massam Hepati sulphuris, aut Aethiopi minerali analogam expurgere vidit? Quid quod sulphur multa referat metalla, ac totum volatile in igne est, quod tamen omne nullus hactenus bitumini familiare dixit.

§. V.

Bina sunt ( ut ex Definit. §.I. data patet ) sulphuris principia, phlogiston feilicet & acidum Vitriolicum. His alii licet pauci, cum HOMBERGIO, & VATTERO terram simplicem, aut etiam metallicam superaddunt, & nuper quidem systematicus VOGELIUS eandem refuseitavit. Sed necio, quoargumento, sulphur enim purum, accensum deflagrat inetgrum, & ne ullum quidem aut partis terrestris, aut metallicae post se relinquit vestigium. Videntur itaque hi Viri minus depuratum sulphur ad sua vocasse experimenta.

§. VI.

Inflammabile illud principium ( phlogiston vocant ) inesse Sulphuri, nullus est, qui dubitet; cuilibet enim constat, Sulphur promptissime inflammari, deflagrare cum Nitro, quod adeo in phlogiston agere constanter observatur, ut ad minimam etiam phlogisti præsantiam ope acidi sui virtute fibi peculiari illud accendat, cum eodemque fulmineas quasi corruscationes faciat: & hinc non immerito Nitrum tentator phlogisti omnibus hodie dicitur. Ex hac porro intellecta Sulphuris proprietate liquido papet, quæ montium ignivomorum, terrae motuum origo, quæ meteorum igneorum causa. An non videntur deterrimis hisce malis illae præcipue Regiones affligi, quæ montibus cinctae multis featent paludibus, copiusum que gerunt Sulphur. Idem ipsa confirmatur arte, si Ferri limatura, & Sulphur æquali quantitate ope aquæ in paftam redacta ad aliquam profunditatem terræ immittantur, tantus nascitur calor, motus tantus, ut omnia imposita disjiciantur, vivaque nonnunquam prorumpat flamma.

§. VII.

Æque evidentibus experimentis demonstrari potest alterum Sulphuris principium. An non manifeste percipimus, accensum Sulphur emittere undequaque vapores tussim validam moventes, quin & animam præcludentes, qui sub campana collecti dotes vix non omnes acidi vitriolici præferunt. CELER. STAHLIBUS eosdem vapores linteis lixivio salis alcalini fixi impraegnatis excepit, tum eluebat illa, & omnes regulas artis rite observans obtinuit salem Tartaro vitriolato analogum, nisi quod huie sali minus fixum inhæreret acidum, & facilius, quam ex Tartaro vitriolato per alia acida propellendum. Sed & idem Claris. Chemicus non solum ipsum Spiritum Sulphureum suo phlogisto privare & in verum ac purum acidum vitriolicum convertere noverat, verum & modum docuit, ex illo prius memorato sale verum conficiende Tartarum vitriolatum. Vid, ejusdem opuse. Chem.

§. VIII.

Solertes, & accurati in arte sua Chemici, ut certiores sint de veris corporum principiis, varia inter se combinant, & sedulo observant, quæ mutatio contingat, quæ se manifestient phoenomena, & quæ inde obtineantur corpora: sie variis captis experimentis invenerunt BECHERUS, STAHLIUS, BOYLEUS, GEOFFROY, Sulphur artificiale nasei, quotiescunque oleum vitrioli oleo terebinthinae, refinis, aut aliis oleis commisceatur, accedente tamem certa encheiresi. Alii ex oleo vitrioli, & stanno, aut regulo eduxerunt Sulphur. Sed omnium optime succedit experimentum Stahlianum: acciptur Tartarus vitriolatus, cui æqualis potio salis alcali adjicitur, ut eo facilius sundi possit, utrumque candenti crucibulo immititur, tum fluenti huic massæ successive additur subquadruplum pulveris carbonum, essuntitur massa fœtidos emmitens vapores in vas metallicum, quæ in aqua pura dissoluta, & evaporata verum Hepar Sulphuris præbet. Idem cum sale alcalino mirabili Glauberi succedit etiam absque addito sale alcalino fixo, cum per se facilius fundatur Tartaro vitriolato. Si vero ipsum Sulphur inde obtinere desideras, est tantum, ut Hepar Sulphuris in aqua solvas, tum enim superassuso acido Sulphur forma pulveris albi illico præcipitari videbis. Patet itaque, Sulpur ex variis corporibus per artem parari posse, dummodo eadem acidum vitriolicum, & principium illud inflammabile in se contineant.

§. IX.

Eadem experimenta eo deduxere Chemicos, ut & ipsam rationem, qua se hæc duo principia ad invicem habeant, invenerint, licet exactissima determinari neqeat. Sequenti vero utebantur methodo: confecerunt imprimis adjecto sale alcali Hepar Sulphuris, utriusque pondus antea exactissime notarunt, tum leni, & successiva ustulatione in crucibulo celebrata phlogistum consumi, & in auras attoolli observarunt remanente substantia salina, quæ enata est ex conjunctione acidi Sulphuris cum sale alcalino, hujus dein explorarunt pondus; & tum defectus ponderis dabat illis quantitatem phlogisti, illud vere, quod excedebat respectu salis alcalini antea adhibiti copiam acidi vitriolici determinabat. Proinde calculo ducto concluserunt, quod phologiston se habeat ad acidum vitriolicum, ut 3: 50., imo & minorem rationem expertus est CLARIS.BRANDT. Vid. Act. Suecic. Anno 1756.

§. X.

Non exiguam admirationem meretur inflammabile hoc principium, quod junctum variis ea adeo mutare valet. Sulphur, nobis exemplo est, in hoc exigua phlogisti portio insignem acidi vitriolici quantitatem ita mutat, ut corpus solidum efficiat. Simul ex ante adductis experimentis docemur, quomodo phlogiston se habeat ad varia corpora, & quidem ex §. VIII. aperte patet, quod acidum vitriolicum majori affinitatis gradu donetur erga phlogistum, quam erga alcali, quodve illud acido vitriolico magis affine sit, quam alcali fixo.

§. XI.

Jam de proprietatibus, quas sibi peculiares vendicat, agendum est, ut magis innotescat ejusdeem natura. Flammam citissime, & quidem coeruleam concipit, tumque spargit adeo nocivos vapores, ut multi, si eosdem mox non effugerint, suffocati pereant: acidum enim Sulphuris sie Magis denudatum adeo vellicat sensillissima bronchia, ut tussim validam movendo, ac continuam excitando illa constricta teneat, & ita circulum sanguinis per pulmones impediat. Levi igne sunditur facile, maxime patet oleis pressis, difficilius longe æthereis. Referatur quoque a salibus alcalinis lixiviosis, non vero tam expedite nectam copiose a salibus alcalinis mineralibus. Sed cur? an ratione acidi Caustiei? quod paucum in sinu suo fovere videntur, ita recentiores observationes suadent. Unitur demum Calci, sive suerit viva, sive in pulverem dilapsa, respuit tamen consortium cum aqua alcahole, acidis, licet acido vitrioloco cocentrato aliquantum patere in experimento observetur. Metalla omnia, excepto auro in fluxu solvit, in scorias vertit, unde & auro ab omnibus hisce depurando inservit. Argentum vel solus halitus etiam non accensi Sulphuris denigrat; ipsum vero metalla difficulter sudenda promptissime liquat, facile fulfilia igni refractaria reddit. Denique Sulphur multum possidet materiæ illius subtilissimæ Electricæ, ope eujus ad copora aspera affrictum, imo & fusum, aut leviter calefactum corpora levia jam attrahit, jam repellit, non tamen eam propagat.

§. XII.

Sequuntur ordine recensenda præparata, ac imprimis Flores Sulphuris, qui nil aliud sunt, quam ipsum Sulphur maxime depuratum, & ope ignis in sublime raptum. Solet in præparatione horum adhiberi instrumentum illud Chemicum Aludel dictum, quod ex meris ollis sese mutuo recipientibus, atque ad perpendiculum fibimet impositis componitur. Licet vero adeo simplex hic processus esse videatur, tamen quædam notanda habet, & quidem necesse est, ut suprema olla foramine instructa sit pro transmittendo aere, alias aer interclusus, & calore loci multum rarefactus totum apparatum disjiceret. Portula, per quam Sulphur sublimandum imponitur exacte claudatur, ne liberius, & copiosius accedente aere externo inflammetur Sulphur. Tum non committatur sublimationi simul, & semel omne Sulphur, sed una sublimata portione indatur altera, alias illa sundum, & latera vasis tenens portio , diutius calori exposita funderetur. Denique moderatus ignis sit oportet.

Frequens horum usus est in Medicina, licet quidam Sulphur in nostris humoribus non solvi contendant; præcipue laudantur virtute diaphoretica, leniter demulcente, incidente, hinc multi eosdemin morbis Cutaneis, Rheumaticis, Arthriticis, morbis pectoris &c. magni faciunt. Nec minor externus eorum est usus. Plura videre poteris in opere Mat. Med. omni numero absoluto nuper a CELEB. PROFES. CRANTZ edito.

§. XIII.

Sulphur facillime oleis pressis ( ut superius dixi ) solvitur, cum iisdem constituit massam quandam lentam profunde rubri, aut badii coloris, quam in officinis Balsamum vocant, & ita parat: assundunt flribus Sulphuris in vase terreo vitrato quoddam oleum unguinosum v.g. Lini, applicanat lente, ( ut omnis inflammatio præcaveatur ) ignem illius caloris gradus, qui oleum ebullire facit, funduntur tunc flores, & bullienti junguntur oleo. Et hic est famosus ille Balsamus Rulandi, Boylei. Indifferens vero est, sive major, sive minor recipiatur florum quantitas, quo enim plus accipitur florum, eo densior erit Balsamus, & si nimium, tunc illud superfluum ad fundum secedet, & crystallisabitur quasi. CEL. BOERHAVE quartam florum accepit partem. Verumtamen cum variis oleis facto tentamine constitit, Sulphur & facilius, & copiosius uniri oleis unguinosis, quam stillatitiis, dissolvitur enim in tripla quantitate olei unguinosi, in decupla, imo & majori olei ætherei, olei Anisi quadruplum sufficit. An acidum copiosius inhærens oleis stilatitiis unionem impedit? certe phlogiston Sulphuris alioquin luxuriat acido suo. Sed & ipsa parandi diveresa ratio hoc discrimen affere potest; cum oleis enim essenialibus fiunt nonnisi diuturnæ digestiones, in curcibitis vitreis ope balnei arenæ, ut proinde tantus calor applicari nequeat. Inde obtenta Balsama varias denominationes accipiunt ab ipso oleo essentiali adhibito: sie prostat Balsamus Sulphuris Terebinthinatus, Anisatus, Iuniperatus &c.

Adeo magnus erat horum Balsamorum usus PARACELSO, HELMONTIO, aliisque, ut inter arcana sua retukerint, maxime adhibebant illa in colliquationibus putridis humorum, ulceribus in — & externis. Verum cum hæc nimis acria, & calida constituant medicamenta, & in majus periculum ipsa experientia teste ægrum conjiciant, merito ab horum usu abstinent hodie Practici Chemiæ periti, qui norint, omnem fere oleo essentiali, nullam Sulphuri in his Balsamis vim deberi; omnium enim horum Balsamorum & vires, & doses ab oleo, quod compositionem ingreditur, desumuntur, & vel ideo caute omnino cum iisdem mercandum est.

§. XIV.

Aliud longe, & singulare prorsus obtinentur productum, si partes binæ salis alcalini fixi cum una Sulphuris commisceantur, terantur, & vasi terreo commissa moderato igni exponantur; mox liquefacta consortium ineunt, putrida ova redolentem emittunt fœtorem, constituuntque ab utroque diversissimum corpus rubri, aut Hepatici coloris, unde etiam Hepar Sulphuris Chemicis audit. Varius variis est Hepatis Sulphuris parandi modus, alii lixivium ex sale alcalino parant, eidemque concentrato Sulphur addunt, alii minuunt quantitatem salis alcalini, accipiendo unam ejus contra binas, aut ternas Sulphuris partes, quin & quibusdam arridet, sali alcalino fixo vegetabili alia substituere corpora. Unde patet ratio, cur quandoque a se ipso differat Hepar Sulphuris, & cur adeo diversus ab illo observetor effectus. Hoc unum adjungam oportet, Hepar Sulphuris quoque nasci addito sale alcalino volatili, in eo tamen differe cernitur, quod & volatiliorem, & fluidiorem massam efformet.

§. XV.

Quamvis autem Sulphur referetur a sale alcalino fixo, tamen haud adeo firmum init connubium, superaffuso enim quocunque acido mox separatur, atque fundum valis petit. Nec minus incertis experimentis evictum habetur, salibus alcalinis fixis Calcem vivam longe majorem reconciliare activitatem, ita quidem, ut lixivium tale salinum Calce viva acuatum & majori copia, & breviori tempore solvere valeat Sulphur; acidum enim Causticum latens in Calce viva taantam cum Sulphure amicitiam habet, ut magno cum impetu in ejusdem amplexum ruat. Diu abscondita fuerat Calcis vivæ natura, & indoles, tantumque torferat Chemicorum etiam optimorum ingenia, ut in varias abierint sententias, alii offerentibus sese adeo miris phœnomenis Calcem vivam singulare prorfus edixerint corpus & ultra nihil. Hodie tamen Egregius Osnaburgensis Pharmacopœus MEYER laborioso huic se accinxit labori, multisque experimentis summa cum sedulitate captis penetravit in mysteriosam adeo Calcis vivæ naturam. Quare haud inutile duxi, si quædam breviter de illa attigero.

§. XVI.

Lapis ille, ex quo Calx viva conficitur, externa sua facie consideratus, grysei est coloris, Tutiam gravitate æmulatur, mediæ est duritiei, Microscopio examinatus seoriam salinam igne fusam repræfentat, atque minutis particulis pellucidis ( si ita dicere licet ) argenteis corruscat. Non tamen omnibus eadem est facies, prout plus, vel minus de heterogeneis substantiis participant. Terra depurata, quæ lapidem hunc constituit, absorbens est, licet multi quid bituminosi dixerint, alii acidum vitriolicum, acidum salis alii pro constitutivo censuerint. Artifices Calcem vivam inde confecturi lapides hos in acervos magnos colligunt, furno, qui forma sua infundibulum præfeffere solet, imponunt, tumque applicato igne omnino forti ustulant eousque, donec omne vi ignis in Calcem redactum fuerit. Miranda est profecto ignis vis, & actio, quæ tanta est, ut non solum corpora sibi exposita eorundem dissolvendo nexum destruat, sed & diversissimam longe a priori ( ut ita dicam ) essentiam inducat: Calx enim viva hac ratio ne parata tantum nanciscitur causticitatem, ut applicata parti cuicunque vivæ illam constanter rodæt, consumat.

§. XVII.

Ordine nunc miræ illæ, & singulares proprietates Calcis vivæ mihi describendæ venirent, verum cum eædem adeo copiosæ sint, adeo intricatæ, ut in iisdem recensendis transgrederer Differtationis limites, illas non attingam, sed bina, quæ præcipuam merentur attentionem Chemicam dilucidare adlaborabo, ac imprimis quidem, quid sit illud Causticum, quod in Calce viva residet, quæ demum origo ejus, ac unde adveniat Calci.

§. XVIII.

Si quæ unquam dabatur difficultas, tunc illa prospecto, & quidem haud levis sese offert, dum natura hujus Caustici determinanda venit; quis enim hactenus novit methodum? qua illud in principia sua disjungi, ac concentrari posset, ut proinde examini Chemico patuisset, tamen solertissimus MEYER conjectura haud inani illud definit Cap. XX. pag. 194. huncque in modum se exprimere conatur: est mixtio primi generis, quid subtilis, volatilis, salini, quod acido constans puissimo phlogisto intime unitum est. Putat hic auctor, esse quandam mictionem Sulphuri analogam, quæ tamen ab omnibus allis corporibus diversissima, a se invicem inseparabilis, ac indestructibilis, quæque aptissimo vocabulo Acidum Pingue dici posset. Pergit hic vir ideam de Caustico Calcis vivæ sibi factam haud incongruis corroborare rationibus: salinum vocat, cum acidum sit, facileque connubium cum aqua ineat: Sulphur acido, & phlogisto confletur, salibus alcalinis, oleis jungatur, sed tamen analogam tantum cum ille longe purius, quam Sulphuri sit phlogiston. Et hinc intelligitur, cur Acidum Causticum subtilitate, teneritudine, firmitate, volatilitate longe superet Sulphur, cur adeo commode uniatur aquæ, facile negotio, etiam non accedente calore in auras attollatur, cur denique igne candentia corpora promptissime penetrare valeat.

§. XIX.

Illud vero salinum, quod in Caustico Calsis latet, ad classim salium acidorum referri debere; & ratio, & experimenta industrie facta sat evincunt. Qua ratione enim terra Calcis, utpote per se indissolubilis in aqua solveretur, nisi interveniret acidum? Quæ salium species majorem sale acido cum phlogisto habet amorem? Si aquæ Calcis instilletur oleum Tartari per deliquium, mox præcipitatur terra; prosecto si alcalinæ esset indolis, non foret ratio ipsius divortii. Quid quod spiritus salis Ammoniaci cum Calce viva paratus acrior longe evadit, neque cum acidis amplius conflictum init.

§. XX.

Omnium difficillimum sane est determinare, cui acido Minerali maxime affine censendum foret; quantum ex analogia conjicere licet, videtur Acidum Causticum vel maxime accedere ad indolem acidi vitriolici, eadem enim ratione aqua Calcis præcipitat solutionem Mercurii sublimati, qua gypsus aqua solutis, non tamen id præstat terra Calcis acido Salis, vel Nitri imprægnata. Tartarus vitriolatus remixtus Mercurio ab aqua Forti antea referato novam combinationem efficit; acidum enim vitriolicum derelinquens sal alcali fixum expulso acido Nitri Mercurium agreditur; cum eodem que ad fundum cadit. Vid. Dissert. CLAR. D. MARHERR. Æque succedit experimentum, cum aqua Calcis. Plura alia adferri possent, quæ in eundem collimarent scopum, sed hæc sufficiant.

§. XXI.

Alterum Caustici constitutivum ( ut XVIII. innui ) phlogiston est, quod ea puritate, ea teneritudine gaudet, ut licet occurat acido, tamen non efficiat corpus solidum, sed potius visum omnem subterfugientem, summe volatilem, subtilissimamque sunstantiam constituat, nam igne candentia vasa promptissime subit, quæ tamen subire non valent purissimi etiam Spiritus acidi Minerales, aut Spiritus Vini optime dephlegmatus. Dum superaffusa aqua exxtinguitur Calx viva, tantus exoritur calor, tantusque susurrus, ut inflammabilia corpora facile flammam concipiant, ipsum tamen phlogiston Caustici non accendatur. Proinde si ejusdem puritas spectetur, haud immerito dici posset, esse ipsam materiam lumimosam. Sunt quædam, quæ id suadere videntur. Si superaffundatur solutioni Lunæ aqua Calcis, eadem rapto in se Caustico præcipitatur, nigricantemque calorem induit, qualem & Luna Cornua præcipitata, conclusa vase exactissime obturato, tumque radiis solaribus exposita acquirit. Eadem mutatio Mercurio ab acido vitrioli referato, sublimato &c. inducitur. Cum itaque a Caustico Calcis vivæ idem, qui a materia luminosa produci observetur effectus, merito suspicari licebit, unum vix differe ab altero. Cæterum demonstraturus Accuratissimus MEYER non solo acido, sed & phlogisto constitui Causticum, hisce innitur rationibus. Causticum non redolet acidum, utpote purissimo phlogisto obvolutum, æque facile imo & facilius connubium subit cum Sulphure, aliisque pinguibus substantiis, quam cum terra Calcis Contrarium obveniret, si solum foret acidum. Hoc acidum pingue subintrat salia alcalina fixa, non tamen format salem medium purum, sed potius ea magis caustica, & Spititu Vini solubilia reddit.

§. XXII.

Explanata natura, indole Caustici, ejusque constitutivis ad alteram me converto quæstionem. Contendit MEYER, Acidum Pingue jamjam a Creatore rerum omnium sapientissimo combinatum, suisque principiis integrum ex igne copiosissimum prdire, tum ad aera ferri ( nisi obveniat alteri corpori, quod aptum sit eidem recipiendo ) exhalationibus Atmosphæræ nostræ commisceri, hincque cum pluviis, rore, nebulis, nivibus &c. ad nos redire. Dum ad superficiem telluris defertur, se ultro infinuat, poros enim terræ subit, indeque subtilitate sua penetrat tenerrimas licet plantarum partes. His intellectis patet, quod non solum omnia copora in gremio terræ latentia imprægnet, sed & ipsa animantia, sive id fiat, quatenus ab iisdem assumuntur vegetabilia Acido pingui alioquin penetrata, sive quatenus illud una cum aere inspiratur, aut per vasa bibula in tota cutis superficie locata intrat.

§. XXIII.

Itaque Acidum Causticum elicitur ex omnibus corporibus, quæ multum participant de partibus oleosis, quæque proinde copiosam flammaam alunt. Verumtamen purum, & fincerum obtineri nequit, nisi jam dissoluto prorfus eorum nexu. Duo vero sunt, quæ totalem nexum solvunt, est scilicet ignis apertus ( clausis enim vasis nullum corpus destrui potest ) & demum putrefactio. Cæterum si ipsa quæratur quantitas Caustici, quæ in corporibus latet, magna omnino apparebit, præcipue si confideretur, quod carbo candens, ex bilance pendens drachmas VIII., libero tum expositus aeri, ac in cineres fatiscens vix dimidiam drachmam ponderet. Quibus positis si mente revolvamus, quot inflammabilia corpora igne consumantur in universo terrarum orbe, immensus, & haud definiendus prodibit calculus. Verum ad quid tanta copia Caustici in aere? ad nova producenda corpora rurfus impendi videtur.

§. XXIV.

Unde ergo Acidum Causticum advenit Calci? an ex ipsa Calce? an ex igne? posterius locum habere quis non videt? Calx cruda vexata etiam quacunque Analysi Chemica ne principia quidem Caustici in se continet, quibus tamen luxuriant lithantraces, ligna, quæ ad conficiendum omne calcinationis negotium adhiberi affolent. Viva etenim flamma utpote dives particulis causticis per vim ignis liberatis terram calcaream allambit, intimos ejus meandros subit, tantumque præbet Caustici, quantum ab ipsa recipi potest. Nec desunt alia argumenta, quæ veritatem hujus asserti manifeste evincunt. Certum est, Calcem vivam in aqua solutam superaffuso oleo Tartari per deliquium amittere suum Causticum, quod tamen recuperat, utprimum reiteretur calcinatio. Salia alcalina fixa repetita calcinatione constanter acriora evadunt, eundem fortitur effectum lixivium alcalinum a carbonibus adhuc candentibus illi immersis. Notum est, Causticos suffocantesque erumpere halitus, dum Calx viva extinguitur aqua, iisdem vix non qualitatibus se manifestat vapor exfurgens e carbonibus aqua extinctis. Tristia exempla a fumo carbonum, præcipue lithantracum excita rem indubitatam reddunt. Quæ denique ratio imminuti adeo ponderis in carbone aeri exposito?

§. XXV.

Non tamen solam terram Calcis aggreditur Acidum Causticum, sed etiam multa alia corpora, dummodo eadem forti torqueantur igne. Neminem latere credo, ostreas, testas limacum, putamina ovorum vivi ignis adinstar corrosiva fieri. Eadem res est cum offibus animalium, Magnesia Nitri, pluribusque aliis. Hoc unum tenendum est, & ipsum oleum vitrioli de illo abunde participare. An inde petenda ratio densitatis, ponderis ejusdem, & prodeuntis fumi? ita sane videtur. Dum oleum vitrioli destillationi committitur intermedio balneo arenæ, levi omnino igne mox copiosi ascendentes vapores totum recipientem replent, qui demum in liquorem coadunantur; hic jam liquor, si destillatio tempore æstivo instituatur, fluidus manet, sin vero brumali, coagulatur, & crystallisatur. Abstracto sic omni liquore, tumque aucto igne prodit ipsum oleum qod quidem satis purum est, non tamen amplius densos eructat vapores, nec tanta spissitudine gaudet. Contraium observatur in sale illo volatili vitrioli (ut quibusdam nominare placet) hic enim sal in libero aere fumat, & fumat eousque, donec sufficienti de aere sumat, & sumat eousque, donec sufficienti de aere absorpto humido in liquorem, qui omnes notas acidi vitriolici præsefert, abeat. Haud prætereundum esse censeo curiosum illud phœnomenon, quod se offert cum prædicto sale volatili, dum illi assunditur vas, magnus exoritur fibilus, ac calor, ita quidem, ut omnia quaquaversum disjiciantur. Nonne cum Calce viva eadem re se habet? Videtur itaque Acidum Causticum in præperatione olei vitrioli ex carbonibus per tantam vim ignis elici, ipsam subire retortam, acidoque vitrioli concentrato admisceri, eidem licet laxe junctum eam inducere mutationem, ut & emittat fumum, & densitate prope glaciali omnia acidi Mineralia longe superet. Argumnto sit missis aliis experimentis ab ipso Doctissimo MEYER institutum. Imposuit vitro alto oleum vitrioli fumans, medio hujus affixit linteum oleo Tartari per deliquium gravidum, vidit circa hocce linteum colligi vel maxime sumum, illud sensim exsiccari, ipsum vero sal alcalinum observavit majori donari activitate, seu causticitate.

§. XXVI.

Cum vero Metalla ab acidis referari videamus, eadem quoque nostro Acido Caustico patere, facile intelligi potest. Profecto quam latissimum est ejusdem imperium, ut hinc merito affirmari possit, tanquam constitutivum omnium Metallorum. Rem confirmat processus ille, quo Flores salis Ammoniaci Martiales, aut Ens Veneris parantur: accipiuntur binæ partes salis Ammoniaci, & una limaturæ Martis, aut Veneris; imponuntur cucurbitæ, en ! primario transcendit Alembicum spiritus urinosus, & quidem acuatus, qui haud absimilis est spiritui salis Ammoniaci cum Calce viva parato. Itaque concludo, partem licet exiguam salis Ammoniaci decomponi, ita ut alcali volatile rapiatur in amplexum Acidi Caustici, laxe adeo adhærentis Metallo, cum eodemque forma spiritus fluidi distillet in recipientem, manente proinde reliquo sale Ammoniaco integro, acido vero salis utpote denudato, limaturam Martis aggresso, ac demum cum illa sublimando. De Metallorum vero calcibus certos nos reddunt Minium, & Lythargyrium, quæ si infundantur per notabile tempus lixivio alcalino, illi suum Causticum manifeste largiuntur. Inde utique diu, & anxie quæsita ratio deduci posset, cur Minium adeo augeatur pondere, cur binæ hæ Calces Plumbi oleis uniantur in emplasticam formam.

§. XXVII.

Adeoque videmus, ad quanta sastigia hodierna Chemia pervenerit, quantumque possit solertia Chemici. Quis non videt? cognito Acido Caustico magis innotuisse corporum principia, eorum proprietates, multaque phœnomena, quæ vix, aut ne vix quidem antea, nunc felicius longe explicari posse, ut proinde cognitio ejusdem non solum Arti Chemicæ multum utilitatis attulerit, sed & aliis scientiis ab hac pendentibus, quæ & eo major foret, si ulteriora de industria instituerentur tentamina, debiteque applicarentur. Pertractata igitur de Acido Caustico doctrina progredior in Differationis meæ materia, & ulteriora de Sulphure scribere pergo.

§. XXVIII.

Sulphur ergo patet Calci vivæ, cum eademque constituit Hepar. Verum quæ unionis ratio? Quæstio est, quæ ad hodierum usque diem plurimum difficultatis attulerat. Plerique dum videbant, Sulphur salibus alcalinis resolvi, alcalinam indolem adferibebant illi, alii, cum nullum sal alcali inde obinere potuerint, alcalinam terram in illa statuebant. Aft terram iners esse corpus, in patulo est. Sin vero supponatur acido quocunque minerali imprægnata, æque difficulter unio explicari poterit. Experimentis, & observationibus utique magis consentanea ratio quærenda erit in Acido Pingui, quod adeo analogum, & affine Sulphuri quoad principia sua superius demonstravi. Et hoc ipsum est, quod salia alcalina quoque Sulphuri uniri facit. Unde intelligitur simul, cur lixivium alcalinum Calce viva acuatum, salia alcalina repetis vicibus calcinata plus de Sulphure solvant, nonne hac ratione copiosius introducitur Acidum Pingue, quod & plures partes integrantes habita proportione sibi junget.

§. XXIX.

An vero solum Acidum Causticum, aut & terra Calcis ad solutionem Sulphuris sit necessaria, altera quæstio est. Si ferio res perpendatur, conclusio & pro terra Calcis formari debet. Certum enim est, quod, si solum requireretur Causticum, nunquam vera fierat solutio, sed potius illud a terra Calcis separatum, nuptumque Sulphuri in auras abiret, prout contingit, dum terra Calcis intermedio Caustico Sulphuri unita superassuso acido ex priorum confortio separatur.

§. XXX.

Cæterum quid varia corporum inter se combinatio possit, Hepar Sulphuris nos abunde docet; in hoc enim præparato eæ deteguntur proprietates, quæ nec uni, nec alteri constitutivo seorsim competere observantur. Ob saponaceam quasi illi inductam naturam æque facile in aqua dissolvitur, ac in Alcohole, omnia subit metalla, & hinc inter præcipuos fluxus refertur, quin & illi auscultat metallorum Princeps, ac ita quidem, ut talis solutio in aqua suspensa maneat, confirmante CELEB. STAHL, Hæc utique foret methodus, qua Aurum potabile, vel Tinctura Solis, parari posset. Attamen hoc incommoditatis habet, quod si aer non arceatur, deliquium patiatur, an fors ratione debilioris nexus?

Usus vero Medicus ejus nullus est, nisi externus, quatenus balnea artificialia ( de quibus inferius ) ingreditur, tamen quibusdam Tincturam inde conficere lubet, quæ aurei est coloris, quæque ob aromaticum quemdam saporem virtutem mire stimulantem, attenuantem, acidumque invertentem possidet. Licet vero a multis virtute antiphtysica laudata fuerit, tamen haud tuta Medicina esse videtur, præcipue si jam magna dissolutio humorum, & sudores colliquativi adsint.

§. XXXI.

CELEB. BOERHAVE un suis Elementis Chemiæ de Syrupo, Sapone Sulphuris Balsami, Sapone Sulphuris Terebinthinaceo, aliisque mentionem injicit; verum cum hæc minus in usu sint hodie, prætereunda esse censeo. Ast memorasse juvat de sale illo, quem COMES a GARAYE diuturna trituratione cum aqua pluviali destillata ex Sulphure primus elicuit, quemque in multis morbis adeo proficuum affirmat.

§. XXXII.

His accedit Magisterium, aut Lac, Cremor, Butyrum Sulphuris dictum, cujus varii a variis præferibuntur modi; sic quædam Dispensatoria volunt ad conficiendum Hepar solum sal alcali, alia idem, sed Calce viva acuatum; demum alia solam Calcem vivam, his superaddit satis incaute ERNSTINGIUS salem Ammoniacum. Præter horum diversam recipiendam quantitatem in ipso liquore præcipitante differunt. Cum itaque tanta sit rerum confusio, juvabit eam recensuisse methodum, qua & purius, & copiosius obtineri possit Magisterium. Optima sane est methodus, si tres partes cinerum clavellatorum, aut salis Tartari cum partibus quatuor Calcis vivæ leni igne in suffienti quantitate aquæ solvantur, parumper coquantur, colentur, cum residuo vero superaffusa nova aqua eadem fiant. Lixivium ita obtentum moderato exponatur igni, ut nonnisi decima ejusdem remaneat, tum sub continua agitatione cochleatim addantur binæ partes bene depurati, & in pollinem contriti Sulphuris. Demum hæc solutio per quandrantem horæ ulterius cocta per linteum trajiciatur, Sulphurque, quod in colatorio remanere solet, sensim abluatur aqua, donec nil colorati amplius per colatorium transeat. His factis solutio committatur quieti, & quidem per triduum, eo fine, ut intra hoc tempus partes impuræ sponte ad fundum secedere possint, a quibus dein per inclinationem separetur. Antequam vero præcipitatio instituatur, præstat addita nova aqua attenuare solutionem, prout & ipsum liquorem præcipitantem, qui præ reliquis eligitur Spiritus vitrioli, licet hac in re multum sane discrepent. Plurimi volunt acetum crudum Vini, aut Cerevisiæ. Verum quam male hoc suadeant, facile intelligi potest, hac ratione enim partes oleosæ aceti una cum Magisterio præcipitantur, prout aperte indicat color, odor, & sapor Magisterii. Præstaret utique adhibere acetum destillatum, nisi id vetaret pretium, & eo magis, si consideretur, quanta copia aceti requireretur ad perfectam, & omnimodam saturationem. Imprudentiores longe illi sunt, qui solutionem Aluminis præseribunt, obtinent quidem albidius, & copiosius Magisterium, sed terra Alumnis acido privata sucum facit. Igitur Spritus vitrioli aqua dilutus sensim instilletur, dico sensim, ne oborta valida effervescentia ora vasis transcendat liquor, & instilletur eousque, donec nil amlius præcipitari videas. Finita præcipitatione omne essundatur supra novum colatorium, ipsum vero Magisterium in colatorio remanens repetitis vicibus aqua tepida abluatur, denique charta munda excipiatur, exsiccationique committatur. Præter hanc & illa methodus suam meretur laudem, qua mere salinum adhibetur Hepar, licet nec illa vituperanda sit, qua sola Calx viva recipitur, dummodo in hoc processu acidum Salis pro præcipitante adhibeatur, quod facilius longe terram Calcis solvit, ac Spiritus vitrioli.

Eadem vis Medica est Magisterio, quæ floribus Sulphuris, licet verum sit, quod Magisterium longe tenerius præbeat Sulphur, ut proinde facilius vasa subintrare valeat; attamen quandoque Magisterium inopinatum producit effectum a salibus adhærentibus, quibus omnimode haud liberari potest.

§. XXXIII.

Omnium usitatissimum præparatum est Spiritus vel Oleum Sulphuris per Campanam ( si magis sit concentratum,) quibusdam dictum, cujus solemnis, & facilis hic est parandi modus: accenditur Sulphur in libero aere, ac vapor suffocans inde prodiens Campana vitrea huic labore adaptata excipitur. Ut vero eo felicius succedat labor, hæc observanda veniunt, ac imprimis, ut hic suscipiatur potius tempore humido, & nubilo, quo vapores Sulphuris, ut alii omnes ob imminutam aeris elasticitatem non adeo cito dissipantur. Sulphur in aere libero collocetur, ut aditus aeri pateat, non tamen in parva copia accendatur, sed in magna, rapidaque flamma sit oportet, denique amplior seligator campana, ut majus præcaveatur ejusdem Spiritus dispendium. Licet vero hic spiritus sit ipsum acidum vitriolicum, non tamen purum est, sed parte quadam phlogisti adhunc dum inquinatum, quod aperte intelligimus ex colore plus, vel minus flavelscente, ex volatilitate, simul ex multum debilitata natura ejusdem, ita, ut hic spiritus junctus basi alcalinæ & ab acido Salis, & Nitri commode expelli possit, imo ab ipso etiam aceto, observante MACQUERO. Melior longe methodus est, qua CELEBER. STAHLIUS hunc obtinuit spiritum, lixivio enim alcalino imprægnatis linteis ( uti notum est ) hunc excepit spiritum, quem dein commode addito alio acido fossili per destillationem separavit. Præter hanc aliam HOMBERGIUS seriptis reliquit, quæ a BOERHAVIO desripta habetur. Aliam denique LUCAS Pharmacopœus Anglus proposuit, quæ Tom. V. Act. Edinb. inferta legitur.

§. XXXIV.

Cum vero omnes sere prius memorati processus adeo tœdiosi sint, simulque adeo paucus obtineatur spiritus, CELEB. SEEHL aptiorem nobis dictavit methodum, qua non solum leviori longe opera opus sit, sed & præter oleum Sulphuris per campanam purum nativum Gas, sive perquam volatilis spiritus Sulphuris obtineatur. Ob tantam igitur hujus spiritus dignitatem, ejusdemque præstantiam præ omni alio ipse tentamina feci. Quem & eo lubentius suscepi laborem, cum viderem in determinanda hujus natura Egregio huic viro derogari fidem. Adducam hinc, & candide explanabo rem omnem, prout experimentis propriis, & ad normam Auctoris exacte institutis adinveni. Hoc tamen sateri debeo, me ingredientium minuisse quantitatem, habita tamen proportione, putans, & levioribus sumptibus posse attingi scopum.

§. XXXV.

Bini habentur descripti processus, in Transact. Philosoph. Anglic. Nro.472 p.1. Jan. &c. 1744 quibus CLARIS. SEEHL paravit Spiritum Sulphuris volatilem, unum nempe mediante sale alcalino fixo, & oleo vitrioli, alterum mediantibus iisdem, sed addita Calce viva. Ita & ego vestigia hujus Egregii Angli premens experimenta cepi, hacque ratione totum adornavi apparatum.

Experimentum primum. Accepti uncias IV. Sulphuris Citrini bene depurati, & pulverisati cum unciis XX. salis alcalini fixi, ficcissimi, mixta imposui sartagini ferreæ, tum per vices affusa aqua communi, & admoto igne sub continua agitatione ebullitione commisi. Post exiguum tempus incipiebat Solvi Sulphur, quod tamen post quamlibet affusionem aquæ satis tocdiose præcipitari, & concrescere observvavi: ipse vero liquor aurantium inducbat colorem, qui protracta ebullitione magis ad rubrum vergebat, simul tunc foetidi, tamen tolerabiles percipiebantur vapores. Prorsus dissoluto Sulphure ad mentem Auctoris per filtrum trajicere volebam, sed inani conantu, cum licet servidus adhuc suerit liquor, mox condensaretur. Ob hanc rationmem & alioquin filtrationem non adeo necessariam credens illico ad ficcitatem inspissavi; ontentum sic Hepar Sulphuris ficcum in pulverem redegi, imposuique retortæ terrereæ, cui cucurbitam vitream satis amplam annexi. Hic factis perforamen mediocre, quod juxta coolum retorteæ insculptum erat, sucessivis vicibus olei vitrioli uncias VIII. instillavi. De hoc animadvertere debeo, me non selegisse rectificatum, sed camem satis forte, cum initio firmiter crediderim, idem ab Auctore ad experimenta sua vocatum fuisse, verum cum hoc non obstante tamen ex votis successerint tentamina, major utique stabit fides Auctori. Seb en! qualibet vice mox densi, & Sulphurei prorumpebant halitus, totumque recipientem nebularum adinstar replebant, sedulo tunc attendebam, quid rei foret, observavi tandem obfuscari fundum recipientis, & quid granulati, subflavi ibi affigi, ac in fine toto ablato apparatu ipsum Sulphur aut potius flores ejus fuisse deprehendi. Postquam igitur omnem infudi olei vitrioli quantitatem, sensim admovi ignem, atque tunc imprimis aliquantulum sublimato sulphure ipsum spiritum destillari vidi, qui quidem initio nonnihil spissior apparebat, fors ob Sulphur sublimatum illi admixtum, sed paulo post prodibat tenuior, & limpidior. Destillationem non continuavi ad finem usque, ut debitam accepissem spiritus quantitatem, cum per foramen, licet exacte obturatum, & luto obductum notabilis ejus portio sese subtilitste, & volatilitate sua subduxerit. Jam deseribam spiritum, prout eum in experimentis meis inveni.

  1. Hic spiritus fuerat ex pallido flavescens, multum volatilis, & acris, ut remoto sæpius spiraculo, & admotis naribus percepi. II. Gustu manifeste acidus, & valde pungens. III. Instillatus oleo Tartari per deliquium illico, & impetuose effervescebat, tumque nares feriebant Sulphurei halitus, simul liquor turbabatur, ac sedimentum subalbidum deponebatur, quod ulteruis examinans deprehendi omnis saporis expers, ad ignem tamen parumper candefecens, sufficienti argumento, quod nil aliud fuerit, quam terra cum pauca omnino portione phlogisti. IV. Lapides cancrorum cum multa spuma exagitabat. V. Idem tentans eum spiritu Sulphuris per Campanam præter conflictum, attamen debiliorem, nil tale observavi. VI. Syrupo violarum aqua prius aliquantum diluto læte rubrum induxit colorem. VII. Cum aqua vero Calcis nullam sensibilem mutationem produxit, nisi quod leviter illam lactescere fecerit, & oriretur color, qualis apparet, dum guttula lactis multa diluitur aqua. VIII. Ex residuo a destillatione onmes regulas artis rite observans obtinui copiosum salem medium, qui quoad omnes notas referebat Tartarum vitriolatum.

Experimentum secundum. Præmonere debeo, me in hoc altero experimento simili ratione processisse, eademque fere observasse, hinc in eo recensendo non longus ero. Calcis vivæ Libram !, aqua extinxi, ac præmissa filtratione aquam Calcis paravi, in qua dein dissolvi salis alcalini fixi uncias XVIII, tumquae Sulphuris Citrini, puri, & in pulverem redacti uncias IV. addidi, facta hine ebullitione cito disparebat Sulphur, liquori idem inducebatur color, totumque laboratorium subputridi replebant vapores. Continuata ergo conctione ad ficcitatem redegi Hepar Sulphuris, atque in mortario tritum novae immisi retortæ terreæ. His peractis similiter per tale foramen lente, & partitis vicibus infudi olei vitriolo uncias VI. Sensim tunc admoto igne ad destillationem Spiritus processi, qui etiam transacto circiter binarum horarum spatio stillare cœpit. His vero notis a priori multum diversis gaudebat.

  1. Longe magis ad flavum accedebat colorem, priori longe volatilior, ita quidem, ut multum de-illo volatili omni eriam adhibita præcautione amiferit. II. Saporem linguæ acidiorem, acriorem, magisque causticum imprimebat. III. Cum oleo Tartari per deliquium, lapidibus Cancrorum vehementius, rapidius commovebatur, tuncque ( ut cum priori ) spragebat fœtorem magis Sulphureum, eadem ad fundum vasis dimittebat. IV. Remixtus syrupo violarum eundem mox rubro tinxit colore. V. Denique ex residuo elicui salem medium a priori haud multum diversum, nisi quod aliquantum purior, & acrior mihi visus fuerit.

§. XXXVI.

Ex hactenus recenfitis experimentis clare liquet, utraque SEEHLII methodo non modo fortiorem, ac generosiorem spiritum Sulphuris obtineri, sed & hunc ita multo majori copia, quam aliis operationibus, elici, simul satis copiosum, & puriorem, quam quacunque alia obtineri Tartarum vitriolatum, qui factos sumptus multum sane recompensat. Hinc non possum satis mirari dictatorium CLARIS. VOGEL Gottingensis Professoris ingenium, qui absque ullo circa methodum hanc instituto experimento, absque ullo vel probabili tantum ratiocinio experimentis SEEHLIANIS fidem pancratice denegat. Sed digna sunt ipsius verba, quæ huc transferibantur integra, ut illucescat Auctoribus fidendum, & in dijudicandis tribuendum sit. Sie autem habet (Inst. Chem edit. 2. p. 419.*)

"Proposuit quidem CLARIS. EPHR. REINHOLD "SEEHLIUS eruditus Chemista Anglus "methodum destillandi spiritus Sulphuris "etiam in occluso vase, per admixtum "Sal Tartari, & Calcem vivam; sed nec "huic quidem recensendæ placet immorari, "cum tantum abest, ut sit acidus, est purus, "ut potius ad naturam urinosam inclinet.

An vere legit, aut ipsum SEEHLII, quem citat, librum, aut Transactiones Philosophicas VOGELIUS? Si non legit, cur adeo confidentur citat? Si legit omnino, cusolum Calcis vivæ, & salis Tartari mentionem facit? cur de oleo vitrioli superassundendo Hepati Sulphuris, quod diserte imperavit SEEHLIUS, nihil omnino memorat? Credo quidem & ego, ex solo Hepate Sulphuris nulla alia re addita vase clauso spiritum Sulphuris propelli non posse; sed hæc profecto SEEHLII methodus non erat. Quodsi autem scivit VOGELIUS, oleumvitrioli addendum esse, & forfitan ex festinatione in seribendo prætermisit, non ideo tamen culpa jam vacat. Unde enim a priori adeo dextre divinare potuit, spiritum acidum hac methodo non posse obtineri, sed talem, qui potius as naturam urinosam inclinet? Experimentum non fecit ipse; novitne etiam futuras apparitiones nondum inter se tentatorum corporum prædicere? An ex posthumis HERMETIS libris hausit? An vero in solo placet, & displicet experimentorum Chemicorum certitudo, vel fallacia versatur? Postremum probabile;,, nam ne quidem recensendæ SEEHLIANÆ methodo immorari placet. Sed & hoc adhunc admiratione dignum: SEEHLIUS, qui suum spiritum Sulphureum gustavit, ipso sapore acidum & alterum quidem vehementer acidum, ac pungentum expertus est, & VOGELIU, qui SEEHLANUM spiritum Sulphuris nunquam gustavit, ad urinosam naturam eum inclinare observat. Usque adeo verum est adagium; de gustibus non esse disputandum.

§. XXXVII.

Medicas quod concernit vires, facile intelligi potest, quod spiritus utraque hac methodo obtentus longe superior sit altero per Campanam, ut proprietates antea recensitæ satis evincunt. Hinc pulchrum, & certirem exeret effectum in morbis putridis, in quibus & vis putridum invertens, & humores coagulans exigitur.

§. XXXVIII.

Inter alia ex Sulphure præparata medicamenta refertur Sal Polychrestus GLASERI, cujus hæc est encheiresis: accipiuntur Sulphuris, & Nitri partes æquales, in pulverem tenuem redactæ probe candenti crucibulo successivis vicibus ope cochlearis ferrei immittuntur, ita tamen, ut nonnisi integra detonata una portione altera immitti, ac ipsa massa sæpius stylo ferreo agitari debeat, alias desiderata horum corporum non fieret decompositio, atque pro sale medio ( ut non raro incautis contingit ) obtineretur Hepar Sulphuris. Postquam omnis perfecte deflagravit massa, ea diutius certitudinis causa in crucibulo relinquitur, tum servida adhunc in aqua solvitur, per chartam emporeticam trajicitur, atque evaporatione ad cuticulam usque facta ad crystallisationem ducitur. Alii Niro igne sufo Sulphur addunt, & addunt eousque, donec nulla amplius detonatio contingat, reliqua ( ut ante dixi ) observant. Quæ ergo ratio sit salis medii inde nati, cuilibet patebit, dummodo horum duorum corporum principia, mtuumque amicitiæ gradum in mentem revocaverit. Phlogiston Sulphuris, quod quidem sua sponte in candente crucibulo flammam conciperet, nunc ob additum Nitrum rapidissime deflagrat, & cum acido Nitroso dissipatur in auras; ipsum vero Sulphuris acidum phlogisto suo tum ignis, tum etiam acidi Nitrosi actione privatum, cum libera Nitri alcalina basi in salem medium Tartaro vitriolato similem conjungitur.

Præsercribitur hic sal pro more aliorum scopo resolvente, incidente, diurœtico, aut etiam purgante, quatenus incidendo pituitam removet, ut hinc purgantia liberiorem præstent effectum.

§. XXXIX.

Si vero Nitro suso minor addatur Sulphuris quantitas, continget quidem decompositio, non tamen perfecta, exsurget enim inde sal quidam compositus ex Nitro non mutato, & Sale Polychresto, scilicet pro ratione Sulphuris ad denotationem adhibiti. Vocatur Officinis Pharmaceuticis Sal, vel Lapis Prunellœ, Crystallus Mineralis. Inde utique concludere licet, quam male ad præparationem salium alcalinorum Sulphur præscribatur in Dispensat. VIENNENSI, nisi mutata prorsus, & salis medii desideretur virtus.

Cum igitur Sal Prunellœ non multum differat a Nitro depurato, fere eadem quoque gaudebit virtute plus, vel minus refrigerante, prout major vel minor quantitas Nitri est destructa.

§. XL.

Æthiopis Mineralis parandi modus habetur duplex, vel enim cum, vel sine igne paratur. Sine igne, si flores Sulphuris cum Mercurio in vase vitreo continuo misceantur, terantur, incipit tunc disparere Mercurius, ipsa vero massa gryseum, aut nigricantem induere colorem, qui & eo magis ad nigrum accedit, quo plus recipitur de Sulphure, trituratio per longius protrahitur tempus. Demum ope ignis conficitur, si Sulphuri igne leniter suso addatur Mercurius per alutam transpressus sub continua agitatione. Patet hinc forma solida, & concreta obtineri Vthiopem, quam & sib relictus recipit, attamen levi trituratione commode in pulverem redigendus.

Practicis magnus est usus Æthiopis Mineralis, præcipue in tumoribus scropulosis, induratis, in morbis Venereis, & quidem absque salivationis metu. Bono cum successu quoque exhibetur in vermibus, quibus cum tenella ætas plerumque obnoxia sit, circumspectius est præscribendus. Denique teneri debet, Æthiopem igne paratum & tutiorem, & efficcaiorem constituere Medicinam, fusione enim ita aptatur Sulphur, ut intimius Mercurium sibi unire valeat.ipsumque Sulphur abundans, quod in Mercurii confortium recipitur, aucto igne facile aut diffiari, aut accensione consumi potest, ut justa demum utriusque habeatur proportio.

§. XLI.

Huic affine, & multis celebratum præparatum prostat in officinis, nempe Cinnabaris, quæ vel e visceribus terræ effoditur, & Nativa est, vel per artem paratur, & Factitia audit. Cum autem conficiendo Factitiam facile constitutiva Nativæ intelligi queant, de illa mihi potissimum sermo erit. Igitur hunc in scopum accipitur Æthiops Mineralis ut plurimum igne paratus, in quo Sulphur ad Mercurium in ea ratione se habeat oportet, ut I. ad 6. vel 7. circiter, alias si major foret Sulphuris quantitas, nec adeo facile succederet labor, nec optati coloris obtineretur Cinnabaris. Imponitur masse hæc cucurbitæ terreæ Haffiacæ, cui agglutinatur arctissime Alembicus, tumque igne per gradus ad summum usque aucto intermedio balneo arenæ fere integra sublimatur, quæ diffracto vase exemta, si recte parata fuerit, crystallina quasi resplendet lætissime rubro coloris, nigrescens sæpius ob majorem Sulphuris copiam, ac denuo sublimanda; sæpe tamen in superficie solummodo nigricans, qui color simplici absterfione tollitur, ut observat CLARIS. MACQUER. Tenerior longe & pulchrior Auctore SCHULZIO via humida parari potest, recipiendo nimirum Mercurium optime depuratum, & liquorem permeantem BOYLEI, observata tamen certa encheiresi. Vid. Mat. Med. CLARIS. PROFES. CRANTZ. Huc referenda est Cinnabaris Antimonii dicta, quæ pariter artificalis est: obtinetur autem, si Mercurii sublimati corrosivi partes XII. cum Antimonii partibus V. commisceantur, dein interjecto quodam temporis intervallo sublimationi committantur, videtur tunc levi igne substantia quædam spissa, caustica ( quæ Butyrum Antimonii audit ) ascendere. Postquam omnis transcendit massa, vehementiorem si admoveris ignem, ipsam Cinnabarim sublimari videbis, quæ semper ob abundans Sulphur magis negrescit, & repetita sublimatione depurari debet. Si rite pensitentur affinitatis leges, non est, quod miremur mutuam horum decompositionem; acidum enim Salis observatur per omnia experimenta magis affine esse substantiæ Regulinæ, quam Mercurio; hinc illi nubens sub forma vix non solida transcendit in vas recipiens, Mercurius vero se jungit Sulphuri Antimonii, constituitque Cinnabarim. Verum non ex Antimonio solum, sed etiam ex variis metallis per acidum vitriolicum dejectis Cinnabaris confici potest. CLARIS. POTT de Sulphuribus metallorum. Utique plerisque metallis phlogiston principium est, hinc accedente acido vitriolico generabitur Sulphur, quod alioquin a Nativo non differt, & cum Mercurio facile in Cinnabarim combinari potest. Denique monere debeo inter Cinnabarim Nativam, & Factitiam nullam intercederre differentiam, dummodo optime depuretur, & præparetur; Nativa enim non raro varia etiam admodum nociva sibi mineralisata gerit, & Factitia admixo præcipue minio scatet, quæ tamen omnia sedulo attendenti ad pondus specificum, colorem, odorem, saporem &c. mox patebunt, quæque repetis sublimationibus commode aufferri poterunt.

Sunt Viri Clari, qui vires omnes derogarunt Cinnabari, eo, quod nostris non patet humoribus. Nonne multa alia indissolubilia exitant medicamenta, quorum tamen magna est virtus? Multi eam extollunt in obstructionibus vasorum minimorum, morbis venereis, & cutaneis. Chinenses specificam volunt in Hydrophobia.

§. XLII.

Pariter compositionem illius pulveris ingreditur Sulphur, qui quidem pulveri pyrio sat analogous est, tamen id prærogativæ habet, quod in libero aere accensus nullo coercitus sclopeto fonitum edat, & hinc etiam Pulveris fulminantis nomen accepit. Simplex omnino ejus est parandi modus, requiritur enim tantum, ut tres partes Nitri, & duæ salis alcalini fixi cum una Sulphuris misceantur. Ipse vero sonitus ita fieri concipitur. Cum sal alcalinum fixum satis magnum erga Sulphur gerat amorem, illius confortium instantanee init, formatque Hepar, quod involvit, ac incarceratum quasi tenet Nitrum, hoc vero cum redoleat phlogiston admoto igne inflammatur, nam dum incalescit Nitrum, acidus ejusdem spiritus calore mobilis redditus, & ipso Sulphuris phlogisto excitatus rumpit repagula, & cum impetu, ac fragore quaquaversum disploditur.

Major ejus usus est in Arte Pyrotechnica quam in Medicina.

§. XLIII.

Solemnia in arte Medica sunt balnea Sulphurea per artem parata, quæ tantæ efficaciæ a multis fide dignissimis perhibentur, præcipue in Scabie, ULceribus, Tumoribus Scropulosis, Rheumatismo, affectionibus fabulosis, & Hystericis, quin & in Paralysi, nodis ab Arthritide relictis, ut omnibus aliis medicamentis palmam præripere visa fuerint. Usitatissima est hodie præscriptio olim a MAGNIFICO DE SORBAIT concinnata, qua recipi jubetur Calcis vivæ, & Sulphuris Anna Libra I., tum in XXX. Libris aquæ communis coqui, factaque unica ebullitione extrahi per noctem lixivium. Quibus factis altera die frigefacto, & decantato lixivio addatur aqia fluens, ut fiat balneum, quo pro re nata utatur æger. Vid. CELEB. PROFES. CRANTZ Mat. Med.

§. XLIV.

Denique de aquis Mineralibus Sulphureis, quæ ad sapidas referuntur, pro earum dignitate agam oportet. Ast non abs re erit antea investigasse, qua ratione aquis mineralibus jungatur Sulphur. Certum est, quid intermedii accedere debere, Sulphur enim omnibus consentientibus aquæ consortium respuit. CELEB. FRID. AUGUST. CARTHEUSERUS in suis Rudiment. Hydrolog. System. plerisque aquis Mineralibus Sapidis spiritum sic dictum elasticum, aerem scilicet valde subtilem, rarefactum inesse affirmat, afferitque, hunc eundem esse, qui non solum virtutes aquarum exaltat, earum principia sustentat, sed etiam una cum principiis solutis impedit, quo minus tales aquæ featurientes intensissimo frigore conglacientur. An non suspicari liceret, acidum Causticum quoque subintrare aquas Minerales, ipsamque facilitare unionem? cum adeo analogum: res est profecto, quæ ulteriorem mereretur indaginem. Hoc tamen de plerisque aquis Sulphureis affirmari potest, Sulphur mediante sale alcalino minerali uniri aquis, prout aperte docet odor putrida ova redolens.

§. XLV.

Hæ vero aquæ duplicis generis gerunt Sulphur, unum est Vaporosum, & admodum volatile, cum sub forma vaporis delitescat, haud unquam substantialiter in conspectum prodeat, seque nonnisi sapore, odore, aliisque cryteriis manifestet. Alterum est substantiale, & relative fixum, quod parietibus canalium accrescit, quodque abstractis partibus aquosis magis, vel minus impurum pro ratione aliorum contentorum obtineri potest. Proinde aquæ Sulphureæ dicta ratione bisarie dividuntur, singulas CELEB. CHARTHEUSERUS pro diversitate aliorum admixtorum ad septem species inferiores reduxit.

§. XLVI.

Prima Aquæ Sulphureæ species est, quæ præter Sulphur vaporosum sal commune, & terram alcalinam sibi admixtam habet: qualis est AQUA BAADENSIS, & ALTENBURGENSIS in Austria. Altera species est, quæ Sulphur vaporosum, & terram seleniticam in sinu suo fovet: qualis est AQUA LANDECCENSIS. Tertiam Speciem illæ aquæ constituunt, quæ præter Sulphur caporosum sal alcali fixum, Natrum, atque terram alcalinam in se continent; uti sunt THERMÆ CAROLINÆ. Quarta Species est, quæ Sulphur substantiale fixius terræ cuidam alcalinæ nuptum gerit: talem suppeditant THERMÆ BRIGENSES, AQUA ALVANIENSIS. Ad Quintam Speciem pertinet illa Aqua Sulphurea, cui Sulphur substantiale cum sale alcalini Minerali & quadam portione terræ alcalinæ immixtum est: exemplo sunt AQUÆ VICHENSES. Sextæ Speciei illa est, quæ una cum Sulphure substantiali sal alcalini fixum minerale, sal medium amarum, & terram alcalinam secum ducit: huc referuntur THERMÆ AQUISGRANENSES, & his vicinæ PORCETANÆ INFERIORES. Denique Septimæ speciei annumeratur, quæ Sulphure cum quadam materia bituminosa gaudet, cujus exemplum nobis præbet AQUA DAS NYDELBAD olim dicta. Harum vero aliæ naturaliter frigidæ existunt, aliæ naturaliter tepidæ, aut calidæ, aut fervidæ ex terra erumpunt, prout per varia strata decurrunt; unanimis enim omnium est consensus, quod illæ aquæ, quæ venas Pyritarum præterfluunt, in iisdem humore suo incalescentiam producant, indeque majorem, vel minorem caloris gradum recipiant. PLura qui scire desiderat, adeat CELEB. FRID. HOFFMANNUM, CHARTHEUSERUM, aliosque, qui multa sane experimentis comprobata de earum genesi, constitutivis, proprietatibus, atque virtute Medica literato orbi communicarunt.

TANTUM.

draft completed 201202190720 copied to Dokuwiki on 78RaspPi 20141124 (needs markup editing)